SUBNOTATIO ANNUA AD SCHOLAS "LATINITAS LONGIVIVAX"

Quid est haec “subnotatio annua”?

Subnotatio annua nihil est nisi forma solvendi qua usus 24 scholas de litteris Latinis cum veteribus tum recentioribus audire poteris ac simul pecuniae parcere. 

Quando incipiet?

Subnotatio emi potest quolibet anni tempore, ac duodecim menses valebit. 

Quo modo tota res administrabitur?

Nihil facilius! Res est plana ac sine ullis anfractibus. Simulac pretium subnotationis adnumeraveris, nomen tuum addemus indici eorum qui scholas nostras per rete audient, ibique per duodecim menses manebit. Biduo ante quam unamquamque scholam recitemus tesseram sive verbum arcanum per litteras electronicas ad te mittemus, omniaque necessaria significabimus quibus aditum habeas ad scholam audiendam.

Cur expedit?

Hac subnotatione facta omnes scholas nostras audire poteris, pretio tertia fere parte deminuto.

Quanti igitur constat?

Pro singulis seminariis (unumquodque seminarium ex binis scholis constat) solves 15, 75 €, non 19,90 €, quod solveres si scholas separatim audires. In totum solves 189 € pro 239 €: 50 scilicet nummos Europaeos compendii facies.

Quid autem fiet, si unam ex scholis omisero?

Sine cura sis! Si hoc nobis significaveris, copiam tibi faciemus pelliculae inter eandem scholam incisae, ita ut eam commode spectare possis.

Licetne hanc “subnotationem” aliis donare?

Certe licet! Satis est, si in nomine dando indicaveris nomen inscriptionemque electronicam eius cui facultatem scholarum audiendarum tuo beneficio dare vis. Cetera omnia nos curabimius!

Quid praeterea?

Scholis peractis curabimus ut per tabellarium tibi afferatur diploma pictum quod, si voles, parieti affigere poteris. Quid stas? Propera ac nomen da!

NOMEN DA

Normae ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: