SISTE VIATOR

[ITALICE]

PATAVI 1-3 m. Novembris 2019
(a Kal. Nov. ad a.d. III Non. Nov.)

In hisce scholis disseremus de epitaphiis Latinis, complura exempla delibantes non
solum ex Romanorum sepulcris, sed etiam ex iis titulis qui post occasum Urbis ac
praesertim tempore litterarum renascentium sunt incisi. Legemus videlicet ac Latine
disputabimus cum de epitaphiis ipsis, tum de locis quos veteres scriptores de exsequiis sepulturisque reliquerunt. Sic confidimus nos altius intellecturos illud mirissimum colloquium, quod per monumenta eorumque inscriptiones vivi cum mortuis serere posse videntur.

PLURA DE SEMINARIO INDICIA

Initium: die 1 m. Novembris
2019, hora 11:00

Finis: die 3 m. Novembris
2019, hora 17:00

Hae scholae recitabuntur per 15 horas;
latine habebuntur.

Pretium seminarii: €98,00

Pretium pernoctationis et
ientaculi:
-In cubiculo privato: €36 singulis
noctibus.
-In cubiculo duorum lectorum:
€63 (€31, 50 viritim) singulis
noctibus.

Prandium/Cena: € 10,00.


FESTINA, NOMEN DARE LICET INTRA PRIDIE IDUS OCT. (VULGO, INTRA DIEM 14 MENSIS OCTOBRIS)


%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: