Scholae per rete “VITA RUSTICA”

[ENGLISH] [ITALIANO]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Villae rusticae et quicquid ad eas pertinet – cellae vinariae atque oleariae, torcularia, pomaria, pistrina – non solum praecipua rei quaerendae instrumenta exstiterunt, et id maxime apud eos qui senatorii ordinis essent, verum etiam incredibilem habuerunt vim ad fortitudinem Quiritium formandam atque exercendam, adeo ut multi scriptores Latini asseveraverint ingenium vere Romanum priscaeque virtutis specimen nonnisi in agri cultura laboribusque rusticis consistere. Philosophi porro ac poetae rus ita intuebantur quasi unicum suffugium in quo, procul ab odiosis urbis negotiis, litteris rerumque contemplationi vacare possent. In his scholis conabimur ostendere quid Cato, Varro, Horatius, Vergilius, Seneca de vita rustica senserint. Postremo videbimus quo pacto patres Veneti, mille fere annis post Urbis occasum, perelegantes villas Romanorum exemplo aedificaverint, in quibus emolumenti ratio artissimo vinculo cum pulchritudinis venustatisque studio copularetur.

DOCTOR: Paolo Pezzuolo

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: Latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 16 m. Aprilis 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 23 m. Aprilis 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Martis diem 13 m. Aprilis 2021, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Normae ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: