Scholae per rete "Trium latronum mortes"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

In quarto Metamorphoseon libro Apuleius narrationem pertexit de miro latronum grege deque furtis, grassationibus, rapinis quas ii per Graeciam factitaverint. In quibus direptionibus forte accidit, ut ex hac caterva tres viri fortitudine insignes mortem oppetant: quorum nequissimorum hominum interitus tam sublimi, tam elata oratione describuntur, ut lector non possit quin risu dirumpatur. In his scholis demonstrabimus ubi posita sit vis harum fabularum, quae ludis amarisque salibus sese commendant, quaeque poetarum scriptorumque retractatione mirum in modum laetantur. Ita perinde erit ac si in officinam Apuleii pedem inferamus, ac nobis copia fiat non solum attingendi sed etiam pertrectandi instrumenta quibus hic scriptor opus suum praecipuum est fabricatus.

DOCTOR: Paolo Pezzuolo

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 12 m. Februarii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 19 m. Februarii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Martis diem 9 m. Februarii 2021, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: