Scholae per rete Solitudines Africanae

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Antiquitus de Africa interiore paucissima vera, multa in horrorem aut admirationem conficta perhibebantur. Namque Romani in ea collocabant quicquid nocens ac taetrum et pestiferum erat, cum nihil ibi esse crederent nisi agros sabulaceos in immensum porrectos omnique beluarum serpentiumque generi infestos. Hic sunt leoneshic sunt draconeshic elephanti nascuntur: hae locutiones, quamquam Romanis falso a recentioribus tributae, nihilo minus praeclare congruunt cum opinione quam veteres de ultimis plagis ad meridiem positis habuerunt. In his scholis legemus ea quae Sallustius et Plinius de illa retorrida regione tradiderunt; deinde versus Lucani legentes nobis videbimur Catonis Uticensis castra sequi, aequora turbinibus arenisque circumflata peragrare, ac postremo in loca pervenire a mirissimis nomadibus habitata, qui solitudinibus innati interque angues educti nullo serpentium morsu, nullo veleno laeduntur. 

DOCTOR: Paolo Pezzuolo

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

SCHOLARUM HORAE: 2

Pretium: 19,90 €


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: