Scholae per rete "Res uxoria"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Saeculo XV ineunte Franciscus Barbarus venetus, unus e praestantissimis scriptoribus Latinis suae aetatis, opus conscripsit de nuptiis, de matrimonio, de mulierum iuribus, atque adeo subtiliter ille quidem, ut in hoc genere commentationem eximiam ac fere palmarem tam aequalibus quam posteris composuisse videatur. In hoc enim libro disseritur cum de ipso matrimonii instituto, tum de virtutibus quae spectandae sint in coniugis delectu atque etiam de bonae uxoris officiis deque persona quam eadem in rebus domesticis tueri debeat. In his scholis monstrabimus quid novi Barbarus ad hanc magnam quaestionem contulerit, quid rursus hauserit ex auctoribus Latinis Graecisque tam aureae quam posterioris aetatis; ad hoc ostendemus quantum momenti opera paedagogica Pseudo-Plutarchi et Pauli Vergerii Maioris habuerint ad vitam communem saeculi XV informandam. Sic auditores nostri experientur quin immo manibus tenebunt quam vehementer per illud tempus agitatum sit de mulierum iuribus atque dignitate. 

DOCTOR: Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 18 m. Septembris 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 25 m. Septembris 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Mercurii diem 16 m. Septembris 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: