Scholae per rete "Petrarcha et Titus Livius"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

In hoc seminario ostendemus quantum momenti Petrarcha habuerit ad Titi Livii eiusque operis famam divulgandam. Duas scholas agitabimus quibus plures locos de epistulis Petrarchae legemus, ex quibus multum discere licebit de sepulcro in quo Titi Livii corpus conditum esse credebatur. Disceptabimus praeterea de aliquot inscriptionibus Patavi repertis in quibus Livii mentio continetur. Sic comperies nostras docendi rationes eiusmodi esse, ut per eas plurimum haurias cum ad usum sermonis Latini perpoliendum, tum etiam ad augendam litterarum rerumque gestarum notitiam.

DOCTOR: Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

Pretium: 19,90 € (pellicula ex duabus scholarum horis constat)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: