Scholae per rete "Mirabilia Sarmatici maris"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Tacitus in extremo libro De origine et situ Germanorum depingit ultimas regiones ad Aquilonem versas proximasque ei mari, quod veteres Suebicum et Sarmaticum, recentiores Balticum appellant. In his scholis nos demittemus in monimenta quae Romani de illis gelidis plagis scripta reliquerunt. Quae lectio multum hercle habebit amoenitatis: ille enim remotissimus Europae angulus, cum Romanorum temporibus magna quidem ex parte incognitus esset, in litteris Latinis aliquid ambigui habere videtur inter veritatis fidem et fabulam. Disputabimus igitur de nationibus miris atque insolentibus, de antiquissimis nemoribus, de inenarrabili gelu quo illae terrae tenentur. Postremo de sucino loquemur: hic enim lapis, qui ab ultimis septentrionibus ad oras Maris Interni crebris multiplicibusque commeatibus advehebatur, incredibilem habuit admirationem apud Romanos, adeo ut a Plinio et Martiale laudibus non semel elatus sit.

DOCTOR: Paolo Pezzuolo

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 11 m. Decembris 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 18 m. Decembris 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Mercurii diem 9 m. Decembris 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: