Scholae per rete "Malleus veneficarum"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Sagae, quae magna vocum varietate etiam lamiae, thessalae, veneficae appellantur, non semel occurrunt iis qui litteras Latinas tractant. Initio dicendi ab Apuleio eiusque Metamorphosibus sumpto, in his scholis id agemus, ut plures magarum personas in medium producamus, in his Horatii Canidias et Saganas atque etiam Erichtho, quam Lucanus in Bello Civili inducit corpora mortuorum defodientem indeque necromanitae supplementa sibi parantem. Contendemus horum scriptorum monumenta cum aliis antiquitatum reliquiis, quales sunt Tabulae Defixionum Papyrique Magicae Graecae: quae, ut sint horridiores nihilque habeant cum bonis litteris, tamen multum praestant iis qui acutius in vitam cottidianam veterum intueri volunt.  

DOCTOR: Paolo Pezzuolo

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 17 m. Octobris 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 23 m. Octobris 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Mercurii diem 15 m. Septembris 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: