Scholae per rete "Libido atque atrocitas Tiberii"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Tiberius Caesar, quamvis magnum studium atque obsequium erga senatores prae se ferret, cum praeterea regnum auspicatus in eo esse videretur ut rem publicam ac libertatem reduceret, tamen omnium ordinum consensu inter profligatissimos tyrannos semper est habitus: ad eius nomen aequales perhorrescebant, diuque posteri eius recordatione reformidaverunt. In his scholis legemus quae Tacitus et Suetonius de eius saevitia ac perversitate memoriae prodiderunt. Vitam huius saevi ac reconditi imperatoris perscrutantes plura facinora attingemus, quae crudelitate nefariaque venere adeo insignia sunt ut oculos lectorum praestringant.

DOCTOR: Paolo Pezzuolo

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

Pretium: 19,90 € (pellicula ex duabus scholarum horis constat)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: