Scholae per rete "Hermaphroditus"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

“Lupanari medio scortantem laudo versum”. En verba quibus Guarinus Veronensis opusculum obscenissimum saeculo XV ineunte “prudenter et polite”, uti ait, “conscriptum” laudibus cumulat. In hoc seminario Antonii Panhormitae libellum, cui index est Hermaphroditus, una legemus atque Latine explicabimus. In primis igitur quis Panhormita fuerit et quando opellam hanc exaraverit breviter exponemus. Dein de eius carminum elegantia necnon Latini sermonis sinceritate disputabimus. Postremo, dum iucundissimos quosque elegos recitamus, quam castus sit eius calamus perpendemus. In hisce scholiis praeter aliquot Panhormitae carmina rimabimur etiam epistulam praefatoriam quam Guarinus Veronensis ad eius opus laudandum et ceteris commendandum composuit.

DOCTOR: Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 15 m. Ianuarii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 22 m. Ianuarii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Martis diem 12 m. Ianuarii 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: