Scholae per rete "Heliogabali meretrices"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Leonardus Arretinus, in litteris Latinis saeculi XV ineuntis facile princeps, anno 1408 statuit ex abstruso loco Historiae Augustae orationem confingere eandemque Heliogabali Caesaris nomini supponere. In hac oratione Heliogabalum, ut imperatorem lascivum omnibusque libidinibus deditum, prostitutas Romanas alloqui, earum artem ad caelum extollere, calcar addere scortis rem iam bene gerentibus, quin etiam pudicis Quiritium uxoribus vehementer instare ut, castitate reiecta, corpora venditent civibusque sui copiam faciant. In hoc seminario legemus locos de vita Antonii Heliogabali quae in Historia Augusta continentur; hinc initio docendi capto, in manus sumemus istud singulare Leonardi Arretini opusculum, quod ipse “recreandi ingenii causa ludens ridensque” exaravit.

DOCTOR: Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

Pretium: 30 € (pro duabus ferme scholarum horis)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: