Scholae per rete "Fines amorum"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Quid dulcius amore nuper nato, quid acerbius eius fine? Hoc multi experti sunt, plerumque non sine aegritudine diuturnisque cruciatibus. In his scholis duos scriptores attingemus, qui istud argumentum fuse tractaverunt. Ostendemus quam alte Catullus Lesbiam suam amaverit, quid rursus animi illi fuerit postquam cum hac divortium fecit. Deinde aures Ovidio adhibebimus, qui in rebus veneriis veterator merus fuit quique in Remediis Amoriis praeclara consilia dedit illis qui “amare dediscere” deberent. Quae praecepta non possunt quin nos vehementer afficiant, cum propter technas modo versutas modo festivas immo etiam ridiculas quas continent, tum ob incredibiles argutias quibus humanae res in eis exprimuntur, ita ut totum opus non minus quadret in antiquos quam in aequales nostros.

DOCTOR: Paolo Pezzuolo

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 21 m. Augusti 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 28 m. Augusti 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Mercurii diem 19 m. Augusti 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: