Scholae per rete "Druidarum sacra et secreta"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

In libris De Bello Gallico est locus peramoenus in quo Caesar Celtarum instituta, mores, religiones prosequitur. In his scholis disseremus de Druidarum sacris, scrutantes cum ea quae de illorum re divina pervagatiora sunt utpote hominum memoriae antiquitus insculpta (agimus videlicet de scaturiginum lucorumque caerimonia, de arcana ac per manus tradita sapientia, de conventibus per insulas Britannicas celebratis) tum etiam multa quae, cum propter atrocitatem plerumque silentio transmittantur, plurimum tamen conferunt ad opiniones superstitionesque Gallorum altius intellegendas. 

DOCTOR: Paolo Pezzuolo

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 19 m. Iunii 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 26 m. Iunii 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Mercurii diem 17 m. Iunii 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: