Scholae per rete "De obitu Laurae"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

In hoc seminario quosdam locos lectu dignissimos tractabimus, in quibus Franciscus Petrarcha obitum Laurae suae verbis prosequitur. Perlegemus quidem notam quam ille, adlato nuntio de morte amatae puellae, splendido Vergilii codici adscripsit, qui nunc Mediolani in aedibus Bibliothecae Ambrosianae adservatur. Ceterum eius carmina indagabimus quae pestilentia anno 1348 grassante pandit. Deinde Eclogas eius rimabimur, in quibus de Laurae supremo die deque eius busto mentio fit.

DOCTOR: Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: Latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 19 m. Martii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 26 m. Martii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Martis diem 16 m. Martii 2021, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: