Scholae per rete "De inventione linguae Latinae"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Qui fieri potuit ut tempore Romanorum lanii, salsamentarii, cerdones, tota denique pullata turba atque infima plebs cotidie lingua Latina uteretur, quae apud posteriores nonnisi litteratissimo cuique pervia fuit et id quidem non sine magnis laboribus? Anno 1435 Blondus Flavius et Leonardus Arretinus, redintegrantes disputationem dudum Florentiae in monasterio Sanctae Mariae Novellae habitam, per litteras de natura atque ratione linguae Latinae disceptaverunt. Hoc colloquio aliquid novi in medium est prolatum, quo effectum est ut multum promoveretur in historia cum Latinarum, tum romanensium litterarum describenda. In his scholis exponemus quid Petrarcha Dantesque et Aegidius Romanus ac postremo Blondus Flavius et Leonardus Arretinus de origine Latini Italicique sermonis senserint. Sic perinde erit, ac si vocemini in partem huius doctissimi colloquii, quod praeter multa spectantia ad antiquitatum linguarumque intellegentiam, etiam id vobis praestabit, ut ipsi vobiscum meditari possitis quorsum tendat haec Latine loquendi scribendique execitatio, quam nunc alii laudant, alii tamquam obsoletam atque affectatam obtrectant. 

DOCTOR: Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

Pretium: 30 €


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: