Scholae per rete "De Aetna"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Aetna, mons dira fama atque altitudine conspicuus – est enim excelsissimus ex iis qui in Europa ignem vomunt – magnam semper admirationem apud homines omnium aetatum habuit, adeo ut innumera poetarum, historicorum, physicorum ingenia ad se traxerit. In his scholis in medio ponemus opera scriptorum cum veterum tum recentiorum qui huius montis naturam Latine prosecuti sunt. Multos locos proponemus a tempore aureae Latinitatis usque ad saeculum XVII p.Chr.n tam metro quam dictione soluta conscriptos magnamque utilitatem habentes cum ad litteras tum ad antiquitates perscrutandas. Hoc modo auditores nostri complura litterarum monimenta attingent, quae plerumque nonnisi criticis philologisque cognita sunt; deinde facultatem habebunt discendi vocabula Latina ad physiologiam rerumque naturam pertinentia, ac simul experientur rationes docendi quas Scholae Humanisticae conditores invenerunt.

DOCTOR: Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 17 m. Iulii 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 24 m. Iulii 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Mercurii diem 15 m. Iulii 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: