Scholae per rete "Constantinopolis 1453"

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

Anno 1453, Constantinopoli a Turchis capta, incredibilis rerum Europaearum conversio est facta. Profecto hic casus homines illius saeculi vehementer perculit, ac per id tempus innumerae orationes, carmina, epistulae de occasu Byzantii scriptae sunt. In his scholis proponemus plures locos Latine hac super re exaratos, qui studium excitabunt omnium doctorum qui cum in litteras, tum in res gestas illius aetatis altius penetrare student. Per hoc seminarium vobis licebit non solum opera evolvere quae plerumque nonnisi historicis philologisque nota sunt, sed nonnihil etiam de Latinitate humanistica gustare, qua homines docti saeculi XV ad omnia negotia publica necnon ad commercia cum peregrinis serenda utebantur.

DOCTOR: Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

PRIOR SCHOLA: die Veneris 13 m. Novembris 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

ALTERA SCHOLA: die Veneris 20 m. Novembris 2020, hora: 18:00-19:30 (GMT +1)

TESTIMONIUM: peractis scholis accipies testimonium

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Mercurii diem 11 m. Novembris 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: 15,75 € per subnotationem annuam (sine subnotatione 19,90 €)


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: