[ITALIANO] [ENGLISH]

Schola Humanistica est litterarum Latinarum Graecarumque sedes: nos enim, qui in ea docemus, omnem operam in hisce studiis fovendis ac provehendis collocamus. Namque in linguarum veterum disciplina eorum fere instituta sequimur, qui inde a saeculo XV istas praeclaras locutiones tradere solebant non solum legendo, sed etiam loquendo, audiendo, scribendo. Praeterea in eo nobis elaboratur, ut monumenta scriptorum, qui recentioribus aetatibus aliquid scitu dignum vel Latine vel Graece sunt prosecuti, disputando illustremus  eademque in lucem proferamus. Totam denique Artium Renascentium aetatem complectimur, magnoque studio inquirimus quantam vim habuerit recordatio rerum Latinarum Graecarumque apud philosophos, poetas, artifices qui eo tempore in Italia floruerunt. 

Vestigia igitur ingredimur eorum qui vulgo Humanistae sunt appellati. Hisce enim litteratis, qui inter saeculum XV et XVII vixerunt, usitatum ac fere cottidianum fuit sermone latino cum loqui, tum etiam scribere (haec enim lingua gentium fuit), nec pauci erant inter eos qui idem in usu orationis graecae sunt experti. Non ita pridem a viris doctis aestimatum est inde a primordiis urbis Romae usque ad tempora nostra quinquagies centena milia librorum latinorum esse exarata. Schola Humanistica tibi reserabit scrinia, in quibus veterum Europaeorum sapientia continetur! Quid stas? Utere occasione! Carpe diem!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: