PETRARCHA REDIVIVUS Scholae per rete

[ENGLISH] [ITALIANO]

In his scholis, quas nonnisi Latine recitabimus, opera Latina Francisci Petrarchae tractabimus eiusdemque eloquentiam, doctrinam necnon spiritum combibemus. Quae omnia ita nos afficient, ut nobis videamur Petrarcham redivivum eiusque aequales prae oculis habere atque adeo cum iis versari sermonesque conserere. Ad has scholas invitantur omnes litterati qui linguam Latinam aut docent aut discunt aut animi causa colunt. Apud nos innumeros convenies adulescentes rerumque Latinarum studiosos quibuscum tibi licebit colere recordationem Francisci Petrarchae, qui unicus exstitit liberalium studiorum restitutor ac patronus.

Cura et opera Scholae Humanisticae

QUOT SCHOLAE AGITABUNTUR, QUAMDIU?

Recitabimus 8 scholas 10 horis inclusas.

QUANDO?

Primum seminarium: d. Martis 14 m. Aprilis, 2020; 17:30-18:45 (UTC+2) 

Secondum seminarium: d. Iovis 16 m. Aprilis, 2020; 17:30-18:45 (UTC+2) 

Tertium seminarium: d. Martis 21 m. Aprilis, 2020; 17:30-18:45 (UTC+2) 

Quartum seminarium: d. Iovis 23 m. Aprilis, 2020; 17:30-18:45 (UTC+2)

Quintum seminarium: d. Martis 28 m. Aprilis, 2020; 17:30-18:45 (UTC+2)

Sextum seminarium: d. Iovis 30 m. Aprilis, 2020; 17:30-18:45 (UTC+2)

Septimum seminarium: d. Martis 5 m. Maii, 2020; 17:30-18:45 (UTC+2)

Octavum seminarium: d. Iovis 7 m. Maii, 2020; 17:30-18:45 (UTC+2)

QUINAM ADMITTUNTUR AD HAS SCHOLAS

Omnes sermonis Latini studiosi, seu magistri discipulive sunt, seu animi causa litteris operam dant.

QUA LINGUA SCHOLAE RECITABUNTUR

Lingua Latina.

TESTIMONIUM

Peractis scholis accipies testimonium.

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE

Usque ad Solis diem 12 m. Aprilis 2020; h. 13:00 (UTC+2)

PRETIUM

Ut scholas per decem horas audias solves qunquaginta nummos Europaeos (€ 50). ANIMUM ADVERTE: signum arcanum quod per litteras significabimus tibi tantum dabit facultatem scholas audiendi.


NOMEN DA

Normae ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda (PRIVACY)

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: