PESTILENTIA LIVE WEBINAR

[ITALIANO] [ENGLISH]

Opera et cura Scholae Humanisticae

In hoc seminario, quod cum Latine tum Graece agitandum curabimus, non solum Thucydidis locum de pestilentia quae anno 430 a.Ch.n. Athenis grassata est praelegemus, verum etiam ostendemus quidnam Franciscus Petrarcha de contagione, quae anno 1348 morbum per totam Europam vulgavit, exaverit. In priore seminarii parte Petrarchae locos Latine enodabimus, in posteriore vero parte Graece Thucydidem exponemus.

Ἐν ταύτῃ τῇ ἀκροάσει, ἣν τὰ μὲν Ῥωμαιστὶ τὰ δὲ Ἑλληνιστί παρέξομεν, ἀναγνωσόμεθα πολλά τε καὶ ἀξιόλογα χωρία ἅπερ οἱ παλαιοὶ τῶν συγγραφέων περὶ τῶν τε νοσημάτων καὶ τῶν λοιμῶν συνέθεσαν. τὸ μὲν οὖν πρῶτον ὁ λόγος ἔσται περὶ τοῦ λοιμοῦ ὃς τῇ τετάρτῃ καὶ δεκάτῃ ἑκατονταετηρίδι τοῖς ἐν τῇ Εὐρώπῃ κατοικοῦσι συνέβη καὶ περὶ τῶν ὑπὸ Φραγκίσκου τοῦ Πετράρχου κατ´ἐκεῖνον τὸν χρόνον γεγραμμένων. μετὰ δὲ ταῦτα ἀναγνωσόμεθα ἅπερ ὁ Θουκυδίδης διεξέρχεται περὶ τοῦ δεινοῦ νοσήματος ὅπερ κατὰ τὸν τῶν Ἀθηναίων πρὸς τοὺς Πελοποννησίους πόλεμον εἰς τὴν Ἀττικὴν ἐνέπεσεν. 

DOCTORES: Paolo Pezzuolo, Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: Latina et Graeca

QUANDO: die Saturni 21 m. Martii 2020, hora: 17:00-18:00 (GMT+1)

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Iovis diem 19 m. Martii 2020, hora 15:00 (GMT+1)

PRETIUM: gratuito interesse licebit


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: