PEREGRINATIONES [LAT]

[ENGLISH] [ITALIANO]

Hae scholae celebrabuntur cura et diligentia Scholae Humanisticae, opera sociata cum Academia Latinitati Fovendae, Europa Latina et L.U.P.A.

Si maria longinqua incognitasque gentes adire studes, videbis duas esse rationes itineris suscipiendi: alteram, si equo, raeda, navi aliisve vehiculis peregrineris; alteram, si domi permaneas iterque non pedibus tibi fiat, sed libris lectitandis visionibusque concipiendis. Et quoniam hac aestate nobis praecluditur facultas peregrinandi, quidni animo atque cogitatione iter inimus? In litteris Latinis tam antiquis quam recentioribus innumerae sunt locorum itinerumque descriptiones, et venustissimae illae quidem. Hae scholae aestivae, quas “Peregrinationes” inscripsimus, erunt simul orbis et litterarum Latinarum periegesis. Mirabilia opera Latina legemus, plerumque nonnisi paucis nota. Ingrediemur silvas, nives, harenas, iuga excelsissima superabimus, nova regna novasque nationes cognoscemus. Quid moraris? Constringe sarcinas: propediem in viam nos dabimus!

QUANDO SCHOLAE AGITABUNTUR, QUAMDIU?

A d. 27 m. Iulii ad d. 7 m. Augusti 2020. Recitabimus 20 scholas a Lunae die ad Veneris diem, h. 17:00-19:00 GMT+2, Roma. Singulae scholae constabunt ex 60 minutis.

INDEX SCHOLARUM

SEPTIMANA .I.
Lunae die 27 m. Iulii (17:00-18:00)Mirabilia Urbis Romae
Lunae die 27 m. Iulii (18:00-19:00)Horatii iter Brundisinum
Martis die 28 m. Iulii (17:00-18:00)Mons caprarum a Petrarca illustratus
Martis die 28 m. Iulii (18:00-19:00)Silvae Suecicae
Mercurii die 29 m. Iulii (17:00-18:00)Petrarcae Itinerarium ad sepulcrum domini
Mercurii die 29 m. Iulii (18:00-19:00)Cicero Siciliam circumit
Iovis die 30 m. Iulii (17:00-18:00)Peregrinatio in Aegyptum, Arabiam, Palaestinam et Syriam” (Martinus von Baumgarten 1594)
Iovis die 30 m. Iulii (18:00-19:00)Rutilii De reditu suo
Veneris die 31 m. Iulii (17:00-18:00)Ascensus montis ventosi 
Veneris die 31 m. Iulii (18:00-19:00)De Turcarum moribus
SEPTIMANA .II.
Lunae die 3 m. Augusti (17:00-18:00)Ioannis Boccaccii De Canaria
Lunae die 3 m. Augusti (18:00-19:00)Thessaliae monstra
Martis die 4 m. Augusti (17:00-18:00)Syracusarum lustratio Latina 
Martis die 4 m. Augusti (18:00-19:00)Epistula Columbi de America nuper reperta
Mercurii die 5 m. Augusti (17:00-18:00)De balneis Helveticis
Mercurii die 5 m. Augusti (18:00-19:00)Peregrinatio Aetheriae
Iovis die 6 m. Augusti (17:00-18:00)De Aeneae Silvii Piccolominei Europa
Iovis die 6 m. Augusti (18:00-19:00)Nicolaii Klimii iter subterraneum
Veneris die 7 m. Augusti (17:00-18:00)Desiderii Erasmi peregrinationis descriptio
Veneris die 7 m. Augusti (18:00-19:00)Cassiodori Venetia maritima

QUIS DOCEBIT?

Harum scholarum doctores sunt: Mauro Agosto, Natascia de Gennaro, Antoine Haaker, Caecilia Koch, Giuseppe Marcellino, Paolo Pezzuolo, Claudio Piga, Giancarlo Rossi.

CUR OPERAE PRETIUM EST NOMEN DARE?

  1. Magnopere delectaberis!
  2. Opera admodum varia legemus et ad omnia Latinitatis tempora pertinentia.
  3. Pretium scholarum parvum est.
  4. Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus.
  5. Poteris amicitiam contrahere cum plurimis Latinitatis studiosis: nostris enim scholis interesse solent homines ex universis terrae regionibus oriundi.
  6. Ita scholas praebemus, ut semper rationem habeamus librorum doctorum atque investigationum, cum veterum, tum etiam earum quae recentius sunt editae.
  7. Obiter multa verba disces, et id quidem sine ullo negotio.
  8. Tibi licebit magistros alloqui deque rebus propositis disputare.
  9. Incidemus pelliculas uniuscuiusque scholae. Sic, si unam pluresve scholas omiseris, pellicula spectata tibi perinde erit ac si interfuisses.
  10. Scholis peractis diploma accipies.

QUINAM IN NUMERUM PARTICIPUM ADMITTUNTUR?

Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum latinarum legere atque usum linguae latinae perpolire cupiunt.

QUIBUS CONDICIONIBUS INTERESSE POTERO?

Ut intersis, satis est te leges sermonis latini perspectas habere.

QUA LINGUA SCHOLAE HABEBUNTUR?

Lingua Latina.

TESTIMONIUM

Peractis scholis accipies testimonium.

QUANTI STAT TOTA RES?

€ 99 erunt solvendi, siquidem pecuniam adnumeraveris intra Kalendas Iulias

€ 199 solvendi erunt, siquidem pecuniam adnumeraveris post Kalendas Iulias

NOMEN DA

Normae ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: