Live Webinar "The Hermaphrodite"

[ITALIANO] [LATINE]

Offered through Schola Humanistica

“Lupanari medio scortantem laudo versum”. En verba quibus Guarinus Veronensis opusculum obscenissimum saeculo XV ineunte “prudenter et polite”, uti ait, “conscriptum” laudibus cumulat. In hoc seminario Antonii Panhormitae libellum, cui index est Hermaphroditus, una legemus atque Latine explicabimus. In primis igitur quis Panhormita fuerit et quando opellam hanc exaraverit breviter exponemus. Dein de eius carminum elegantia necnon Latini sermonis sinceritate disputabimus. Postremo, dum iucundissimos quosque elegos recitamus, quam castus sit eius calamus perpendemus. In hisce scholiis praeter aliquot Panhormitae carmina rimabimur etiam epistulam praefatoriam quam Guarinus Veronensis ad eius opus laudandum et ceteris commendandum composuit.

Instructor: Giuseppe Marcellino

Target Audience: Teachers, students, and scholars of the Ancient World and Renaissance Humanism.

Language of the Webinar: Latin

First Webinar: Friday, January 15th, 2021; 18:00-19:30 CET

Second Webinar: Friday, January 22nd, 2021; 18:00-19:30 CET

Verification: at the end of the seminar, a certificate of participation will be issued.

Enrollment Deadline: Tuesday, January 12th, 2020 @ 15:00 CET

Price: €15.75 with an Annual Pass (€19.90 without an Annual Pass)


REGISTER

I have read the Privacy Policy and I authorize the treatment of my personal data as indicated therein (required)

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: