LATINITAS PERPETUA [LAT]

[ITALIANO]

En thesaurus litterarum Latinarum cum antiquarum tum recentiorum!

Latinitas perpetua est series scholarum in quibus sine intermissione opera admodum varia et ad omnia Latinitatis tempora pertinentia leges. Scholas enim apud nos audies singulis mensibus non solum de scriptoribus aureae aetatis verum etiam de recentioribus poetis, oratoribus necnon rerum naturalium studiosis qui inde ab aetate litterarum renatarum ad nostrum usque aevum Latina lingua usi sunt. Legendo, audiendo necnon scribendo linguae Latinae notitiam nobiscum augebis et postes Thesauri Latini cuiuslibet aetatis reserabis.

QUINAM IN NUMERUM PARTICIPUM ADMITTUNTUR?

Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum latinarum legere atque usum linguae latinae perpolire cupiunt.

QUIBUS CONDICIONIBUS INTERESSE POTERO?

Ut intersis, satis est te leges sermonis latini perspectas habere.

QUA LINGUA SCHOLAE HABEBUNTUR?

Lingua Latina.

PELLICULAE

Incidemus pelliculas uniuscuiusque scholae. Sic, si unam pluresve scholas omiseris, pellicula spectata tibi perinde erit ac si interfuisses.

PRETIUM

Singulae scholarum horae constant € 5.

PROXIMAE SCHOLAE

Druidarum sacra

De antiquis Galliarum sacerdotibus.

diebus 19 et 26 m. Iunii 2020 (hora: 18:00-19:30 (GMT+2)

De Aetna

De igneis rivis montis Aetnae opera Latina.

diebus 17 et 24 m. Iulii 2020 (hora: 18:00-19:30 (GMT+2)

Fines amorum

Amore finito nihil restat nisi ut amare dediscas.

diebus 21 et 28 m. Augusti 2020 (hora: 18:00-19:30 (GMT+2)

Res uxoria

Qualis uxor deligi debeat et de moribus eius.

diebus 18 et 25 m. Septembris 2020 (hora: 18:00-19:30 (GMT+2)

Malleus veneficarum

Sagae, lamiae veneficaeque sese in bubones vertentes.

diebus 16 et 23 m. Octobris 2020 (hora: 18:00-19:30 (GMT+2)

Constantinopolis 1453

De urbe Constantinopolitana a Turchis capta.

diebus 13 et 20 m. Novembris 2020 (hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

Mirabilia Sarmatici maris

De miris nationibus Sarmaticum mare accolentibus

diebus 11 et 18 m. Decembris 2020 (hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

Hermaphroditi obscenitates

De obscenissimo libello saeculo XV composito.

diebus 15 et 22 m. Ianuarii 2021 (hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

Latronum mortes

De miro latronum grege deque eorum grassationibus.

diebus 12 et 19 m. Februarii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

De obitu Laurae

Quid Petrarcha de obitu suae amatae Laurae composuerit.

diebus 19 et 26 m. Martii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT+1)

Vita rustica

Villae rusticae et quicquid ad eas pertinet.

diebus 16 et 23 m. Aprilis 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT+2)

Stultitia

Desideri Erasmi Laus stultitiae Latine illustrata.

diebus 21 et 28 m. Maii 2021, hora: 18:00-19:30 (GMT+2)

NOMEN DA

Normae ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: