LATINITAS LONGIVIVAX [LAT]

[ITALIANO] [ENGLISH]


In litterarum disciplina nihil magis expedit quam si habeas magistrum qui praesens ac viva voce te instituat. “Quid?” dicet  quispiam “Nonne istuc est vineta sua caedere, asceamve in crus sibi impingere? Nonne absurdum est scholas per rete agitare, ac simul praedicare nihil optabilius esse praeceptore, qui coram doceat?” Atqui, ut id paradoxon videri possit, tamen sic hac de re censemus. Neque haec nostra persuasio ad solam formam Latine docendi, sed ad totam litterarum vitaeque communis rationem pertinet. Hisce tamen annis complurium auditorum opiniones, preces, consilia sic nos affecere, ut coeperimus meditari ecquidnam praestare possemus iis qui, procul a nobis habitantes, scholis acroasibusque nostris interesse nequirent. Inde natum est consilium scholarum per rete habendarum, cuius seriem ac complexionem “Latinitatem Longivivacem” appellari placuit. Quo in incepto id nobis propositum est, rem intueri potius quam speciem, novorumque instrumentorum commoda ad utilitatem Latine discentium vertere. His enim instrumentis vos ducemus per longas multiplicesque litterarum Latinarum vias, qua peregrinantibus prospectus patebit in terras modo apricas ac venustas, modo horridas ac tenebricosas, interdum aliqua ex parte notas, saepius incognitas ac fere inaccessas, semper tamen dignas cuius sinus atque anfractus altius explorentur.


SUBNOTATIO ANNUA


PROXIMAE SCHOLAE

Libido atque atrocitas Tiberii

De Tiberii Caesaris vitiis, obscenitate, saevitia.

diebus 14 et 21 m. Februarii 2020

Lege plura

De inventione linguae Latinae

Quidnam Dantes, Petrarcha et eorum aequales de lingua Latina senserint.

diebus 13 et 20 m. Martii 2020

Lege plura


Solitudines Africanae

Lybicae arenae venenatis et pestiferis serpentibus infestae.

diebus 17 et 24 m. Aprilis 2020

Lege plura

Heliogabali meretrices

De mirifica oratione quam Heliogabalus habuisse perhibetur.

diebus 15 et 22 m. Maii 2020

Lege plura

Druidarum sacra et secreta

De antiquis Galliarum sacerdotibus eorumque sacrificiis.

diebus 19 et 26 m. Iunii 2020

Lege plura


De Aetna

De igneis rivis montis Aetnae orationes, dialogi et carmina Latina.

diebus 17 et 24 m. Iulii 2020

Lege plura

Fines amorum

Amore finito nihil restat nisi ut amare dediscas.

diebus 21 et 28 m. Augusti 2020

Lege plura

Res uxoria

Qualis uxor deligi debeat et de moribus eius.

diebus 18 et 25 m. Septembris 2020

Lege plura


Malleus veneficarum

Sagae, lamiae veneficaeque sese in bubones vertentes.

diebus 16 et 23 m. Octobris 2020

Lege plura

Constantinopolis 1453

De clade urbis Constantinopolitanae a Turchis captae.

diebus 13 et 20 m. Novembris 2020

Lege plura

Mirabilia Sarmatici maris

De miris nationibus Sarmaticum mare accolentibus deque sucini origine.

diebus 11 et 18 m. Decembris 2020

Lege plura

Hermaphroditus

De obscenissimo libello saeculo XV composito.

diebus 15 et 22 m. Ianuarii 2021

Lege plura

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: