GULA. LIVE WEBINAR


Opera et cura Scholae Humanisticae

Salvete, helluones, gulones, gulosi, lurcones, lurchinabundi, edaces, voraces, gurgites necnon escarum voragines! Ecce aliquot nomina quae occurrent inter hoc gratuitum idemque exquisitum seminarium, in quo aliquot scriptores cum antiquos tum recentiores tractabimus qui de impotenti ciborum devorandorum affectu aliquid Latine scripserint.

DOCTORES: Paolo Pezzuolo, Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: latina

QUANDO: die Saturni 22 m. Februarii 2020, hora: 18:00-19:00 (GMT+1)

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Iovis diem 20 m. Februarii 2020, hora 15:00 (GMT+1)

Pretium: gratuitum


NOMEN DA

Publice profiteor me legisse omnes normas ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda et veniam facultatemque vobis do ut eis utamini secundum ipsarum normarum principia huiusque pactionis capita.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: