DE HOMINIS EXCELLENTIA [LAT]

[ENGLISH] [ITALIANO]

Opera et cura Scholae Humanisticae

In seminario c.i. DE HOMINIS EXCELLENTIA aliquot scriptores lectu dignissimos exponemus qui de dignitate atque excellentia hominis tractaverunt. Seminarium ex duabus partibus constabit: in priore Ciceronem et Lactantium recitabimus, in altera vero locos una enodabimus ex operibus litteratorum aetatis Renascentis depromptos. Auditores nostri complura litterarum monumenta attingent, quae plerumque nonnisi criticis philologisque cognita sunt; deinde facultatem habebunt discendi vocabula Latina ad physiologiam rerumque naturam pertinentia, ac simul experientur rationes docendi quas Scholae Humanisticae conditores invenerunt.

DOCTORES: Paolo Pezzuolo, Giuseppe Marcellino

AUDITORES: magistri, discipuli et omnes quicumque Latinitati cum veteri tum recentiori student

LINGUA: Latina

QUANDO: die Solis 29 m. Martii 2020, hora: 17:00-18:00 (GMT+1)

AD QUAM DIEM LICEAT NOMEN DARE: usque ad Saturni diem 28 m. Martii 2020, hora 15:00 (GMT+1)

PRETIUM: gratuito interesse licebit


NOMEN DA

normae ad indicia uniuscuiusque personae propria custodienda atque tegenda

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: